Đối chiếu bản dịch & ngôn ngữ
Đa-ni-en 13
| Câu | Vulg Latinh · Clementine Vulgate |
|---|---|
| 1 | Et erat vir habitans in Babylone, et nomen ejus Joakim: |
| 2 | et accepit uxorem nomine Susannam, filiam Helciæ, pulchram nimis, et timentem Deum: |
| 3 | parentes enim illius, cum essent justi, erudierunt filiam suam secundum legem Moysi. |
| 4 | Erat autem Joakim dives valde, et erat ei pomarium vicinum domui suæ: et ad ipsum confluebant Judæi, eo quod esset honorabilior omnium. |
| 5 | Et constituti sunt de populo duo senes judices in illo anno, de quibus locutus est Dominus: Quia egressa est iniquitas de Babylone a senioribus judicibus, qui videbantur regere populum. |
| 6 | Isti frequentabant domum Joakim, et veniebant ad eos omnes qui habebant judicia. |
| 7 | Cum autem populus revertisset per meridiem, ingrediebatur Susanna, et deambulabat in pomario viri sui. |
| 8 | Et videbant eam senes quotidie ingredientem et deambulantem, et exarserunt in concupiscentiam ejus: |
| 9 | et everterunt sensum suum, et declinaverunt oculos suos ut non viderent cælum, neque recordarentur judiciorum justorum. |
| 10 | Erant ergo ambo vulnerati amore ejus, nec indicaverunt sibi vicissim dolorem suum: |
| 11 | erubescebant enim indicare sibi concupiscentiam suam, volentes concumbere cum ea. |
| 12 | Et observabant quotidie sollicitius videre eam. Dixitque alter ad alterum: |
| 13 | Eamus domum, quia hora prandii est. Et egressi, recesserunt a se. |
| 14 | Cumque revertissent, venerunt in unum: et sciscitantes ab invicem causam, confessi sunt concupiscentiam suam: et tunc in communi statuerunt tempus quando eam possent invenire solam. |
| 15 | Factum est autem, cum observarent diem aptum, ingressa est aliquando sicut heri et nudiustertius, cum duabus solis puellis, voluitque lavari in pomario: æstus quippe erat: |
| 16 | et non erat ibi quisquam, præter duos senes absconditos, et contemplantes eam. |
| 17 | Dixit ergo puellis: Afferte mihi oleum, et smigmata, et ostia pomarii claudite, ut laver. |
| 18 | Et fecerunt sicut præceperat: clauseruntque ostia pomarii, et egressæ sunt per posticum ut afferrent quæ jusserat; nesciebantque senes intus esse absconditos. |
| 19 | Cum autem egressæ essent puellæ, surrexerunt duo senes, et accurrerunt ad eam, et dixerunt: |
| 20 | Ecce ostia pomarii clausa sunt, et nemo nos videt, et nos in concupiscentia tui sumus: quam ob rem assentire nobis, et commiscere nobiscum. |
| 21 | Quod si nolueris, dicemus contra te testimonium, quod fuerit tecum juvenis, et ob hanc causam emiseris puellas a te. |
| 22 | Ingemuit Susanna, et ait: Angustiæ sunt mihi undique: si enim hoc egero, mors mihi est: si autem non egero, non effugiam manus vestras. |
| 23 | Sed melius est mihi absque opere incidere in manus vestras, quam peccare in conspectu Domini. |
| 24 | Et exclamavit voce magna Susanna: exclamaverunt autem et senes adversus eam. |
| 25 | Et cucurrit unus ad ostia pomarii, et aperuit. |
| 26 | Cum ergo audissent clamorem famuli domus in pomario, irruerunt per posticum ut viderent quidnam esset. |
| 27 | Postquam autem senes locuti sunt, erubuerunt servi vehementer, quia numquam dictus fuerat sermo hujuscemodi de Susanna. Et facta est dies crastina. |
| 28 | Cumque venisset populus ad Joakim virum ejus, venerunt et duo presbyteri, pleni iniqua cogitatione adversus Susannam ut interficerent eam. |
| 29 | Et dixerunt coram populo: Mittite ad Susannam filiam Helciæ uxorem Joakim. Et statim miserunt. |
| 30 | Et venit cum parentibus, et filiis, et universis cognatis suis. |
| 31 | Porro Susanna erat delicata nimis, et pulchra specie. |
| 32 | At iniqui illi jusserunt ut discooperiretur (erat enim cooperta), ut vel sic satiarentur decore ejus. |
| 33 | Flebant igitur sui, et omnes qui noverant eam. |
| 34 | Consurgentes autem duo presbyteri in medio populi, posuerunt manus suas super caput ejus. |
| 35 | Quæ flens suspexit ad cælum: erat enim cor ejus fiduciam habens in Domino. |
| 36 | Et dixerunt presbyteri: Cum deambularemus in pomario soli, ingressa est hæc cum duabus puellis: et clausit ostia pomarii, et dimisit a se puellas. |
| 37 | Venitque ad eam adolescens, qui erat absconditus, et concubuit cum ea. |
| 38 | Porro nos cum essemus in angulo pomarii, videntes iniquitatem, cucurrimus ad eos, et vidimus eos pariter commisceri. |
| 39 | Et illum quidem non quivimus comprehendere, quia fortior nobis erat, et apertis ostiis exilivit: |
| 40 | hanc autem cum apprehendissemus, interrogavimus, quisnam esset adolescens, et noluit indicare nobis: hujus rei testes sumus. |
| 41 | Credidit eis multitudo quasi senibus et judicibus populi, et condemnaverunt eam ad mortem. |
| 42 | Exclamavit autem voce magna Susanna, et dixit: Deus æterne, qui absconditorum es cognitor, qui nosti omnia antequam fiant, |
| 43 | tu scis quoniam falsum testimonium tulerunt contra me: et ecce morior, cum nihil horum fecerim, quæ isti malitiose composuerunt adversum me. |
| 44 | Exaudivit autem Dominus vocem ejus. |
| 45 | Cumque duceretur ad mortem, suscitavit Dominus spiritum sanctum pueri junioris, cujus nomen Daniel: |
| 46 | et exclamavit voce magna: Mundus ego sum a sanguine hujus. |
| 47 | Et conversus omnis populus ad eum, dixit: Quis est iste sermo, quem tu locutus es? |
| 48 | Qui cum staret in medio eorum, ait: Sic fatui filii Israël, non judicantes, neque quod verum est cognoscentes, condemnastis filiam Israël? |
| 49 | revertimini ad judicium, quia falsum testimonium locuti sunt adversus eam. |
| 50 | Reversus est ergo populus cum festinatione, et dixerunt ei senes: Veni, et sede in medio nostrum, et indica nobis: quia tibi Deus dedit honorem senectutis. |
| 51 | Et dixit ad eos Daniel: Separate illos ab invicem procul, et dijudicabo eos. |
| 52 | Cum ergo divisi essent alter ab altero, vocavit unum de eis, et dixit ad eum: Inveterate dierum malorum, nunc venerunt peccata tua, quæ operabaris prius: |
| 53 | judicans judicia injusta, innocentes opprimens, et dimittens noxios, dicente Domino: Innocentem et justum non interficies. |
| 54 | Nunc ergo, si vidisti eam, dic sub qua arbore videris eos colloquentes sibi. Qui ait: Sub schino. |
| 55 | Dixit autem Daniel: Recte mentitus es in caput tuum: ecce enim angelus Dei, accepta sententia ab eo, scindet te medium. |
| 56 | Et, amoto eo, jussit venire alium, et dixit ei: Semen Chanaan, et non Juda, species decepit te, et concupiscentia subvertit cor tuum: |
| 57 | sic faciebatis filiabus Israël, et illæ timentes loquebantur vobis: sed filia Juda non sustinuit iniquitatem vestram. |
| 58 | Nunc ergo, dic mihi sub qua arbore comprehenderis eos loquentes sibi. Qui ait: Sub prino. |
| 59 | Dixit autem ei Daniel: Recte mentitus es et tu in caput tuum: manet enim angelus Domini, gladium habens, ut secet te medium, et interficiat vos. |
| 60 | Exclamavit itaque omnis cœtus voce magna, et benedixerunt Deum, qui salvat sperantes in se. |
| 61 | Et consurrexerunt adversus duos presbyteros (convicerat enim eos Daniel ex ore suo falsum dixisse testimonium), feceruntque eis sicut male egerant adversus proximum, |
| 62 | ut facerent secundum legem Moysi. Et interfecerunt eos, et salvatus est sanguis innoxius in die illa. |
| 63 | Helcias autem et uxor ejus laudaverunt Deum pro filia sua Susanna cum Joakim marito ejus, et cognatis omnibus, quia non esset inventa in ea res turpis. |
| 64 | Daniel autem factus est magnus in conspectu populi a die illa, et deinceps. |
| 65 | Et rex Astyages appositus est ad patres suos, et suscepit Cyrus Perses regnum ejus. |
Chỉ hiển thị các ấn bản đã công khai. Mỗi câu khớp theo tham chiếu chuẩn (OSIS); nơi cách đánh số câu khác nhau (Thánh Vịnh theo bản Hy Lạp/Latinh), câu hiện đúng ở dòng của bản đó.